- EMPICOMBIA
- EMPICOMBIAGraecisrecentioribus quid notet, ex Cantacuzeno discere est l. 1. c. 41. Die quo lmp. unctus erat, exit e Templo, ab aliquo eius Optimatum, quem ad hoc delegerit, in populum iaciuntur epicombia. (Graece Ε᾿πικόμβια) Sunt autem fasciculi, segmentis linteis illigata habentes numismata aurea tria, totidem argentea, et obolos aereos totidem; sparguntur buiusmodi fasciculi circa decies mille, in vestibulo praecipue. Vide quoque Curopalatam de Offic. Aul. CP. et Salmas. Not. ad Vopisc. in Aureliano, ubi de his sparsionibus multa passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.